

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 33
Calvariae locum.Extra portam Hierusalem erant loca in quibus truncabantur capita damnatorum, et dicebantur loca Calvariae, id est decollatorum. Ibi crucifigitur, ut, ibi erat area damnatorum, erigantur vexilla martyrii.Et latrones,etc. Exsecrabilis in facto iniquitas Judaeorum, quae quasi latronem crucifigit omnium Redemptorem, bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa ejus auferret. Per illum qui a dextris significatur mortificatio carnis pro coelesti gloria, per illum qui a sinistris mortificatio carnis pro aliqua mundi causa.